Sir 35

1Qui conservat legem, multiplicat oblationem. 2Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. 3Et propitiationem litare sacrificiis super iniustitias, et deprecatio pro peccatis, recedere ab iniustitia. 4Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam, offert sacrificium. 5Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. 6Non apparebis ante conspectum Domini vacuus. 7Haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. 8Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. 9Sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. 10Bono animo gloriam redde Deo: et non minuas primitias manuum tuarum. 11In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas. 12Da Altissimo secundum datum eius, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum: 13quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. 14Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa. 15Et noli inspicere sacrificum iniustum, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. 16Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem laesi exaudiet. 17Non despiciet preces pupilli: nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 18Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? 19A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. 20Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. 21Oratio humiliantis se, nubes penetrabit: et donec propinquet non consolabitur: et non discedet donec Altissimus aspiciat. 22Et Dominus non elongabit, et iudicabit iustos, et faciet iudicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: 23et Gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum: et sceptra iniquorum contribulet 24donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adae, et secundum praesumptionem illius, 25donec iudicet iudicium plebis suae, et oblectabit iustos misericordia sua. 26Speciosa misericordia Dei, in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis.
Copyright information for VulgS